- 293 -

1374 (22. września) Wrocław.

Komtur komandorii i szpitala św. Macieja we Wrocławiu zakonu krzyżowców z [czerwoną] gwiazdą wyjaśnia sprawę przebicia otworu okiennego w murze miejskim, jako szczególne zezwolenie oraz pomoc ze strony wrocławskich rajców i obiecuje, że drugiego takiego na pewno już nie będzie etc.

— Nos frater Johannes, magister domus et hospitalis sancti Mathie in Wratislauia ordinis cruciferorum cum stella, vna cum conuentu nostro notum facimus vniuersis, quibus nosse fuerit oportunum, quod nos cum consensu et voluntate prouidorum virorum consulum ciuitatis Wratislauiensis fenestram in domo murata habitacionis nostre ibidem in Wratislauia per murum ciuitatis versus Oderamrzeka Odra frangi fecimus et murari, quamquidem fenestram sic fractam et muratam ex licencia et fauore speciali dictorum consulum habere debebimus; tamen ad placitum eorundem nullam aliam in ea deinceps fracturam nisi de eorum licencia speciali. In huius rei euidenciam sigilla nostrum et conuentus nostri preseutibus sunt appensa.

Actum et datum Wratislauie in die Mauricii et sociorum eius martirum beatorum anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo quarto.