- 252 -

1369 (24. lutego) [Magdeburg].

Ławnicy miasta Magdeburga poświadczają cesarzowi Karolowi IV. Luksemburskiemu, że poza innymi informacjami prawnymi, przekazali miastu Wrocław również pouczenie prawne odnośnie sądownictwa nad służbą (dynstlute) etc.

— Coram celsitudine imperialis maiestatis et gloria ceterisque omnibus, quorum interest, vel ad quos presens scriptum peruenerit, nos scabini . . ciuitatis Magedeborch lucide protestamur . . ciuitatem Wratislaviensem longeuo tempore, cuius memoria aput nunc viuentes non exstat, iure opidano seu ciuili Magedeburgensi fuisse subiectam ita videlicet, quod quandocunque ambiguitatis quid super iure ciuili Magedeburgensi aput vel inter ciues Wiatislauiensis ciuitatis exortum fuerat, recurrrendo ad nostram ciuitatem diffinitiuam sentenciam ab antecessoribus nostris et a nobis hucusque obtinebant. Atque inter varias nostri iuris sentencias ipsis olym datas et transscriptas dedimus eciam ipsisdem ius nostre ciuitatis in hec verba:
Sunt aput nos viri spectabiles . . ministeriales scilicet, qui in vulgari nostro nominantur „dynstlute”, duplicis generis. Primi sunt, qui sub se et sub suo omagio tenent et habent milites et clientes. Hii si coram nostro iudice in nostra ciuitate a quoquam conuenti fuerint, coram ipso non tenentur respondere, dum modo promittant et caucionem faciant, quod coram domino nostro . . vel suo iudice ad hoc constituto certo die compareant actori faciendo iusticie complementum. Alii sunt simplices milites, clientes, famuli, villani, ceterique tales persone seculares. Hii omnes coram nostro iudice in nostra ciuitate, si ab ipso ad iudicium citati seu euocati debite fuerint, respondere tenentur et facere, quicquid fuerit iuris. In huius testimonium euidens, quod istud ius nostrum sit antiquatum per nosque ac nostros antecessores obseruatum, hoc scriptum nostro appendenti sigillo roboratum est.

Anno domini m°ccc°Lx nono ipso die beati Matye apostoli.