- 230 -

[1362]W spr. datowania por. dok. następny (231)..

Rajcy miasta Wrocławia przekazują rajcom, ławnikom, starszym, przysięgłym oraz całej społeczności miasta Ząbkowice Śląskie wrocławskie prawa etc.

— Nos . . consules ciuitatis Wratislauiensis, recognoscimus vniuersis, quod ad instantes supplicacionum preces prouidorum virorum . . consulum, scabinorum, seniorum et iuratorum ciuitatis F.[rankenstein] asserentium se habere assensum et consensum illustris principis . . domini sui eisdem consulibus, scabinis, senioribus iuratis et toti vniuersitati dicte ciuitatis omnia nostre ciuitatis iura et consilia, proud apud nos seruantur, porrigimus liberaliter et donamus super omnibus dubiis causis paruis et magnis, quandocunque et quocienscunque per ipsos fuerimus requisiti; sic quod ipsi ad nos et non alias in premissis responsum habere debeant et eisdem nobiscum frui et perpetualiter congaudere. Harum, quibus etc.