- 207 -

1352 (17. lutego) [Wrocław].

Rajcy i ławnicy miasta Wrocławia, za przyzwoleniem Karola Luksemburskiego, króla Niemiec (Rzymskiego) i Czech, przekazuj całe± swe prawa miejskie i nadania miastu ¦roda ¦l±ska, zastrzegaj±c sobie ewentualne pouczenia prawne etc.

— Noverint universi, presentes literas inspecturi, quod nos, consules et scabini civitatis Wratislaviensis, de speciali et firmo mandato serenissimi domini nostri, Romanorum et Bohemie regia, nobis tradito ac seniorum, iuratorum nostrorum tociusque universitatis civitatis nostre predicte consensu et consilio universis civibus in Novoforo¦roda ¦l±ska pro nunc existentibus et imposterum existendis omnia nostre civitatis iura et gratias, pout apud nos servantur, porrigimus et donamus, ita quoque, ut super omnibus causis tam parvis quam magnis, civibus predicte civitatis incumbentibns et dum in eisdem digne requisicionis necessitas seu oportunitas insurgeret, in omni iure, ad nostram civitatem Wratislaviensem et non alias perpetualiter recursum habere debeant et respectum unaque nobiscum de eisdem iuribus et graciis in prefata ipsorom civitate frui et gaudere, pro ipsorom civium comodo et honore. Harum, quibusW oryg.: presentibus sigillum civitatis nostre maius presentibus appensum est, testimonio literaram.

Datum, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, feria secunda post dominicam, qua Esto michi decantatur.