- 215 -

1359 (18U W. Korty 19. stycznia. stycznia) Wrocław.

Karol IV. Luksemburski, cesarz rzymski (niemiecki) i król Czech, uwalnia wrocławskich kupców od przymusowego prawa składu na swoje towary w mieście Pradze etc.

— In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter amen. Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus et Boemie rex, ad perpetuam rei memoriam. Quamuis alias deliberato principum, baronum et procerum nostrorum consilio augmento felici ciuitatis nostre Pragensis rite pensato, ut felicibus incrementis continuata semper salute proficeret, deposicionem omniim mercium, vndecunque proueniant, seu a quouis eciam mercatore ducantur, ipsi ciuitati Piagensi duximus liberaliter erogandam, sicut in literis nostris erogatis desuper plenius est expressum; considerantes tamen ciuitatis nostre Wratislauiensis et incolarum ipsius graue dispendium, quod ex huiusmodi deposicione mercium irremediabili iactura ipsis incumberet, habito eciam respectu ad multam fidei, circumspeccionis et industrie deuotam constanciam et indefesse virtutis obsequia, quibus prefati ciues Wratislauienses maiestati nostre, necnon clare memorie illustri Johanni, quondam Boemie regi, genitori nostro karissimo, affectuosis semper obsequiis et exquisita diligencia placuerunt; presertim cum eadem ciuitas Wratislauiensis regno et corone Boemie ad instar ciuitatis Pragensis vnita. et incorporata noscatur, habita deliberacione cum nostris principibus, baronibus et fidelibus, quorum interest huiusmodi negociis adhibere consilia, prefate ciuitati nostre Wratislauiensi et eius incolis ac mercatoribus, qui sunt seu qui pro tempore fuerint, de certa sciencia et auctoritate regia Boemie talem libertatem duximus erogandam, quod videlicet prefati mercatores ciuitatis Wratislauiensis vniuersas merces suas, cuiuscunque valoris, speciei seu condicionis extiterint, versus et in ciuitatem Pragensem et abinde non depositas seu religatas ducere, tenere transducere et abducere possint et valeant sub omni ea emunitate, iure, libertate, consuetudine seu gracia, sicut ciuis Pragensis valeret agere de suis propriis mercidbus priuilegio principis, consuetudine siue iure. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre libertacionis paginam infringere seu ei quouis ausu temerario contraire sub pena grauissime indignadonis nostre, quam qui secus attemptare presumpserit, se cognoscat grauiter incidisse. Signum serenissimi principis et domini, (M) domini Karoli quarti, Romanorum imperatoris inuictissimi et gloriosissimi Boemie regis. Testes huius rei sunt venerabilis Arnestns, Pragensis ecclesie archiepiscopus, Johannes LuthmuschlensisZ Litomyśla (cz.: Litomyšl, CZ)., sacre imperialis aule cancellarius, Preczlaus, Wratislauiensis, Johannes, OlomucensisZ Ołomuńca (cz.: Olomouc, CZ)., Heinricus, Lubucensis, et Albertus, SwerinensisZe Schwerina (D). ecclesiarum episcopi, illustres Bolco, SwidniczensisŚwidnicki, Wenceslaus et Ludowicus, fratres LegniczensesLegniccy, Conradus, OlsnicensisOleśnicki, Heinricus, GlogouiensisGłogowski, Bolco, OpoliensisOpolski, Johannes, VzwicensisOświęcimski, Bolco, FalkinbergensisNiemodliński et Primislaus, TeschinensisCieszyński duces, ac Wilhelmus, marchio MisnensisMiśnieński (Meissen, D)., spectabiles Vlricus, lantgrauius de LucembergLuksemburski, Burghardus, burgrauius MagdeburgensisMagdeburski, imperialis nostre curie magister, Johannes de Recz, comites, et alii quamplures nostri sacri Romani imperii et regni nostri Boemici fideles dilecti.

Presencium sub imperialis nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum datum Wratislauie anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, indiccione duodecima, XIIII Kalendas Februarii, regnorum nostrorum anno tredecimo, imperii vero quarto.
R. Hertwicus.
per dominum cancellarium
Rudolphus de Frideberg.