- 272 -

1372 (23. kwietnia) Głogów.

Wójt, rajcy, ławnicy i przysięgli obywatele miasta Głogów zobowiązują się do przestrzegania prawa magdeburskiego, jakie, z polecenia cesarza Karola IV. Luksemburskiego, otrzymali z Wrocławia etc.

— Nos advocatus, consules, scabini iuratique ciues, qui iam actu sumus, aut nos consules, scabini, iurati, ciues, qui pro tempore erimus in futuro, totaque ciuium vniuersitas ciuitatis GlogouieGłogów superioris tenore presencium recognoscimus vniuersis, quod quia legales et famosi viri consules, scabini et iurati de consensu tocius vniuersitatis ciuitatis Wratislauie iuxta mandatum invictissimi domini Karoli, Romanorum regis, semper Augusti et Boemie regis, necnon ad instanciam precum serenissimi principis, domini nostri Heynrici, ducis FalkenbergensisNiemodliński, iura municipalia, leges, consuetudines et gracias tam in scripto, quam extra scriptum habita et in posterum habenda nobis et ciuitati nostre predicte in specialis consolacionis tripudium impertiri fauorabiliter sunt dignati, vt in eisdem, dum et quociens ambiguitas eorundem insurgeret, respectum, recursum et reportacionem iugiter cum perfruicione sine imfractione predictorum iurium aliis ciuitatibus porrigendam habere debeamus promittentes bona et sincera nostra fide nostro et omnium iuratorum et singularium personarum nomine prelibatis consulibus, scabinis et iuratis impremissis et quolibet premissorum perpetuis temporibus secundum iuris formam parere et firmiter obedire, sic quod de quolibet iure, consilio aut gracia inantea requirendis viginti quatuor grossos regales sine diminucione et renitencia soluere debeamus.

Actum et datum in Glogouia superiori anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo secundo in die sancti Georgii militis et martiris nostre ciuitatis sigillo maiore in perhenne testimonium et memoriam firmiorem presentibus subappenso.