- 229 -

1361 (30. lipca) Praga.

Karol IV. Luksemburski, cesarz rzymski (niemiecki) i król Czech pozwolił miastu Wrocław, na spłatę zadłużenia poprzez sprzedaż odsetek od miejskich przychodów etc.

— Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus et Boemie rex, notum facimus tenore presencium vniuersis, quod cum ciuibus Wratislauiensibus, fidelibus nostris dilectis, magna et ingens ad presens immineat necessitas pecuniam habendi ad releuandum onera debitorum suorum, quibus illapsi notabiliter dinoscuntur, nos de gracia speciali eisdem ciuibus concedimus et indulgemus, ut vendere possint quibuscumque personis fidelibus vtriusque sexus census temporales ad tempora vite emptorum huiusmodi de camera vniuersitatis ciuium predictorum emptoribus administrandos eisdem; volumus tamen dictis ciuibus saluam esse semper condicionem et potestatem reemendi census huiusmodi ab emptoribus eisdem et a quolibet eorum.

Presencium sub imperialis nostre maiestatis sigillo testimonio literarum datum Prage anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo, indiccione quarta decima, III Kalendas Augusti, regnorum nostrorum anno Romanorum sexto decimo, Boemie quinto decimo, imperii vero septimo.
R. Johannes Saxo.
per dominum imperatorem
Conradus de Meidberg.