- 211 -

1355 (8. października) Praga.

Karol IV. Luksemburski król Niemiec (Rzymski) i Czech ponownie nakazuje mieszkańcom Wrocławia usunięcie wszystkich jazów na Odrze pomiędzy Brzegiem i Krosnem Odrzańskim utrudniającym żeglugę i rybołóstwo na tej rzece etc.

— Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus et Boemie rex, vniuersis presentes litteras inspecturis inter ceteras occupacionum nostrarum curas, quibus fatigamur, illa precipue nostris insidet precordiis, ut reipublice utilitati ac bono communi nostra serenitas feruencius et vigilancius intendat; sane ad euitandum generalis incomodi dispendia, que ex obstaculorum in fluuiis Odorerzeka Odra locacione humanis usibus notabiliter hucusque emerserunt, et contra antiquitus obseruatam consuetudinem continue ingeruntur, ex eo, quod omnia et singula obstacula, que in ilumine et aqua Odore posita sunt uel fuerunt, computando a ciuitate BregensiBrzeg usque ad ciuitatem KrossinKrosno Odrzańskie ad sedecim vlnarum latitudinem et vnius palme passum et usque ad fundum aque propter liberum piscium et nauigancium meatum aperta esse deberent et in nullo ultro plus obstructa, prout antiquitus semper consuetum extitit obseruari. Licet postmodum per quorundam tyrannidem et temerariam presumpcionem in reipublice et terrarum nostrarum non modicum detrimentum et grauamen predicta obstacula nimium sint preclusa, quod ulterius sub paciencie silencio preterire nequientes volumus, statuimus, decemimus et perpetuo edicto sanccimus, quod ex nunc inantea omnia et singula obstacula infra predictas ciuitates Bregensem et Krossinam per quascuuque personas cuiuscunque condicionis, dignitatis seu preeminencie existant in dicto flumine Odore locata, facta uel posita seu habita uel possessa, uel que possident seu possiderint ad latitudinem sedecim vlnarum et vnius palme passum et usque ad fundum aque pro communi utilitate omnium aperta esse debeant et sine reclamacione et impedimento quolibet aperiri et perpetuis temporibus, ut premittitur, debent remanere aperta, mandantes firmiter et districte . . capitaneo et consulibus Wratislauiensibus, fidelibus nostris dilectis, qui nunc sunt uel pro tempore fuerint, ceterisque nostris subditis et fidelibus, eciam si principali fulgeant dignitate, quatenus presentem nostram ordinacionem, constitucionem et decretum de predictis obstaculis per nostram maiestatem prouide et salubriter factam auctoritate regia in omnibus suis punctis et articulis, ut premittitur, statim absque dilacione morosa execucioni et debito effectui mancipare debeant et attento studio manutenere, defendere et inuiolabiliter conseruare, rebelies quoslibet contradictores seu impeditores predicte nostre ordinacionis, ut a suis peruersis conatibus et impedimentis desistant, seueritate debita arceant et compescant. Nulli igitur omnino hominum, cuiuscunque dignitatis seu status existat, liceat hanc nostre ordinacionis et decreti paginam infringere, aut ei ausu temerario quomodolibet contraire; si quis autem secus attemptauerit, aut attemptare temere presumpserit, indignacionem regiam et penam grauissimam ad arbitrium proprium infligendam se nouerit infallibiliter incursurum.

Presencium sub imperialis maiestatis nostre sigillo testimonio literarum datum Prage anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, indiccione octaua, VIII Idus Octobris, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.