- 213 -

1358 (19. marca) Wrocław.

Wrocławski biskup Przecław z Pogorzeli potwierdza wyposażenie kaplicy pw. św. św. Jana Chrzciciela i Jana Ewangelisty na wrocławskim ratuszu dwudziestoma grzywnami pochodzącymi z rocznych przychodów tamtejszej Rady etc.

— In nomine domini amen. O felix anima, in qua gracia dei vacua non est, per cuius caritatem pro cultus diuini augmento ad exercenda spiritualia temporalia, sine quibus eadem spiritualia diucius manere nequeunt, disponuntur, et vt vtrorumque disposicio laudabilis inmota preseueret perpetuis temporibus, sicut decet, expedit eandem literarum patrocinio et auctoritate pastoralis officii roborari! Hinc est, quod nos Preczlaus, dei gracia episcopus Wratislauiensis, ad perpetuam memoriam vniuersis et singulis cupimus fore notum, quod ad nostram accedentes presenciam prouidi viri . . consules ciuitatis Wratislauiensis asserebant, se suo et tocius vniuersitatis ciuitatis eiusdem nominibus in pretorio ipsorum siue domo consulatus capellam opere laudabili fundasse et eciam construxisse ad laudem et gloriam omnipotentis dei in honore beatorum Johannis baptiste et Johannis ewangeliste speciali. Quam quidem capellam iidem consules intima deuocione ducti, ut nobis apparuit, pro capellano moderno et eius successoribus perpetuis et ministris, vt ad dictorum consulum, qui pro tempore sunt et erunt, beneplacita perpetuis temporibus et oportunis missa excommunicatis et interdictis exclusis in capella ipsis legatur predicta, per capellanos et ministros eiusdem, cum viginti marcarum redditibus annuis, certis et perpetuis predictis . . capellano et eius successoribus soluendis et expediendis singulis annis et perpetuis temporibus, ita quod singulis quatuor temporibus modo in proximis quatuor temporibus incipiendo quinque marce Poloniealis numeri et pagamenti deriuentur de mensa consulatus pretorii ciuitatis antedicte, maturo ipsorum consulum, scabinorum et ceterorum iuratorum predicte ciuitatis et tocius vniuersitatis prehabito consilio et consensu expresso, ut ab ipsis audiuimus, voluntarie et libere dotauerunt supplicantes nobis nomine tocius vniuersitatis ciuitatis et ciuium eiusdem humiliter et deuote, quatenus dictam dotacionem approbare ac antedictos redditus supradicte capelle pro capellano moderne et eius successoribus asscribere, applicare, confirmare et incorporare ac nostram auctoritatem ordinariam et decretum dicte donacioni interponere dignaremur; nos igitur dictorum . . consulum iustis supplicacionibus, quibus non est denegandus assensus, pio concurrentes affectu dictam donacionem in omnibus suis clausulis et articulls approbamus necnon prenotatos redditus memorate capelle pro ministris et capellanis ipsius asscribimus, applicamus, perpetuo confirmamus et incorporamus et ipsis dotacioni, approbacioni, asscripcioni, applicacioni, confirmacioni et incorporacioni interponimus nostram auctoritatem ordinariam pariter et decretum presencium, quibus sigillum nostrum est appensum, testimonio literarum.

Actum et datum Wratislauie XIIII Kalendas Aprilis anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octauo presentibus honorabilibus viris dominis Nicoiao de Panewicz, custode, Petro de Bythomz Bytomia Odrzańskiego, cantore sancte crucis, Jacobe Augustini, archidiacono Legnicensiz Legnicy, Petro de Gostinaz Gostynia, vicearchidiacono, ecclesiarum canonicis, et Johanne curie nostre notario, qui presencia habuit in commisso, necnon prouidis uiris Hancone BudyssinZ Budziszyna (Bautzen, D)., Petro Beyr, Petro de Reichenbachz Dzierżoniowa et Hancone Dominici, ciuibus Wratislauiensibus et aliis pluribus fidedignia, testibus ad premissa.